Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/35

This page needs to be proofread.

CAUSAE ERRORIS.   15


purgationis suae in alia vita, et singulas animas peccatrices redire ad gloriam, manifeste errat, et sic in multis. Et Aver- rocs maximus post cos sicut in multis 2 redarguit Avicennam, sic et sapientes nostri eum in pluribus corrigunt, non immerito, quia proculdubio erravit in multis locis, quamvis optime dixit in aliis. Et si isti majores erraverunt, multo fortius alii 3 minores. Quoniam autem in errores inciderunt, multo magis defecerunt in necessariis, superflua et inutilia cumulantes, dubia ct obscura et perplexa spargentes; et haec omnia pec- cata in libris eorum manifesta sunt cuilibet, et per effectum in mobis probantur. Nam tanta difficultate videndi * vcritatem preminur et vacillamus, quod fere quilibet philosophantium contradicet alii, ita quod vix in una vanissima quaestione, vel in uno vilissimo sophismate, vel una operatione sapi- cntiac, sicut in medicina et chirurgia et aliis operationibus scientiarum, unus cum alio concordat. Sed non solum philo- sophi, immo sancti aliquid humanum in hac parte sunt passi. Nam ipsimet retractaverunt dictorum suorum quamplurima. Unde Augustinus, qui major in inquisitione veritatum occul- tarum reputatur, fecit librum de retractatione eorum, quae non bene praedixerat. Et Hieronymus super Isaiam, et alibi pluries, non veretur suam sententiam retractare. Nam celeri- tate dictandi in transferendo pluries se confitetur deceptum fuisse, et multis aliis modis; et sic omnes alii doctores fecerunt. Sancti etiam ipsi mutuo suas correxerunt positiones, et sibi invicem fortiter resistebant. Etiam l'aulus Petro restitit, sicut ipsemet confitetur. Et Augustinus sententias Ilieronymi reprehendit ; et Hieronymus Augustino contradicit in pluribus. Haec exemplis eorum manifesta sunt, et posteriores priorum dicta correxerunt. Nam Origenem, maximum doctorem secundum omncs, in multis posteriores reprobant, quia inter caetera posuit errorem Avicennac de animabus peccatricibus, scilicet quod nulla finaliter damnabitur. Et cum multi sacri doctores ac famosi exposuerunt Israel ut dicatur vir videns

J. compara- lively perfect again.

10. om. singulas. 4 J. O., videndi. V., intendi. 2 O., cum in multis.

  • O. om. alii.

3 J.. vacillamus. V., evacillamas, 6 O. om, una operatione-operationibus scientiarum. 7 O., alii plures. 9 O., manifesta sunt ut inferius exponetur.