Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/31
CAUSAE ERRORIS 11
idco vulgus imperitum nunquam ad perfectionem sapientiae potest ascendere; nam nescit uti¹ dignissimis rebus'; quas si aliquando a casu contingat, omnia convertit in malum, ct. ideo justo Dei judicio negatac sunt ei viae perfectionis, et optime secum agitur, quando permittitur non errare. Et suum nomen ostendit omnia quae praedicta sunt ; nam apud omnes auctores vocatur vulgus imperitum vel insensatum. Imperitia vero in errore et in imperfectione consistit, et ideo vulgo familiaris est error et imperfectio, et saepius errat quam velit licet imperfecte sentire veritatem. Nam multi sunt vocati, pauci vero electi ad veritatis divinae receptionem, et similiter philosophicae. Quia Philosophus dicit secundo Topicorum, quod sentiendum est ut pauci, licet loquendum sit ut plures, pro loco et tempore"; quia stultitiam vulgi ali- quando simulare providentia summa aestimatur, praecipue cum est in furore suo. Ex his igitur omnibus colligitur malitia et stultitia horum trium, et damnum humani generis infinitum, et ideo suspecta sunt in omni causa, nec eis con- fidendum; et maxime vulgi sensus est negligendus propter dictas rationes speciales, non quin aliquando cadant hacc super vera, sed quia ut in pluribus falsis implicantur; et rarissime exemplum et consuetudo perfectionem habent; vulgus antem nunquam pertingit ad eam, ut prius explana- tum est.
CAPITULUM V.
Munimen 10 vero ac 11 defensionem contra hacc habere non possumus, nisi mandata et consilia Dei ac 12 scripturae suac et juris canonici, sanctorum ac philosophorum et omnium sapientum antiquorum, sequamur. Et si bis mandatis et consiliis adhaereamus, non possumus errare, nec debemus in aliquo reprobari. In praedictis igitur per philosophica 18 prin- cipaliter allegatum est ad ostendendum horum pravitatem et
1 J., rebus uti dignissimis.
- O. om. et saepius-veritatem.
5 J., rauci, 7 J. omits igitur. 9 J. O., sed. V., et. 11 J., ad. d 13 2 J. O., quando. V., quoniam. J., sciendum. O. et V., sentiendu:n. O. om, pro loco et tempore. 8 J. O., quin. V., quando. 10 V., Lunimen. 12 J., aut. 1 O., philosophiam.