Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/30

This page needs to be proofread.

1O OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.


velaverunt. Quoniam sapientes Graeci nocturnis vigiliis con- gregati vacabant sine vulgo collationibus sapientiae, de quibus A. Gellius conscribit in libro Noctium Atticarum, id est col- lationum sapientiae nocturnalium, quas sapientes Attici, id est Athenienses Graeci celebra[ba]nt ut multitudinem vitarent. In quo etiam dicit, Stultum est asino praebere lactucas, cum ei sufficiant cardui, loquens de vulgo cui rudia et vilia et im- perfecta sapientiae sufficiunt alimenta. Nec oportet mar- garitas spargi inter porcos; nam rerum majestatem minuit, qui vulgat mystica; nec manent secreta, quorum fit turba 3 conscia, sicut in libro Gemmarum edocetur. Atque Aristo- teles in libro secretorum dicit se fore fractorem sigilli coelestis, si secreta naturae vulgaret. Et propter hoc sapientes licel darent in scriptis radices arcanorum sapientiae, tamen ramos et flores et fructus vulgo philosophantium non dederunt. Nam vel omiserunt scribere, vel per sermones figurativos el multis aliis modis, de quibus non est ad praesens dicendum *, occultaverunt. Quoniam secundum sententiam * Aristotelis in libro secretorum, et Socratis magistri sui, secreta scien- tiarum non scribuntur in pellibus caprarum et ovium, ita quod a vulgo valeant aperiri. Sapientissimi enim et maxime experti multoties maximam difficultatem in libris reperiunt antiquorum. Et cum Philosophus dividat probabile primo* Topicorum, separat vulgus a sapientibus: nam dicit probabile esse quod videtur omnibus, vel pluribus, vel sapientibus; sub omnibus enim comprehenduntur vulgus et sapiens communiter, ergo per plures vulgus designatur; quare de consortio sapien- tum non est ipsum vulgus insensatum. Et hoc accidit ei non solum propter sui propriam stultitiam, sed quia ut in pluribus caput recipit languidum et infirmum 8, quod errori- bus proclive est et auctor imperfectionis, cujus nutu ducitur in omnem eventum, ut in epistola praceunte notavi", Et

30., non toti mundo sed plebi philosophantium revelaverunt. 2 J. O., cardui. V., cardi. + O. om, de quibus-dicendum. 6 J., in primo. O., primo libro. 3 J., turba fit. O., turba est. 6 J., sententiam. V., scientiam. 7 J., suam. 0. om, propriam, J. O., nutu. V., initium. 8 J. omits et infirmum 16 J., ut in epistola praeeunte notavi. V., ut suo loco magis explicabitur. O. ends sentence with eventum.