Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/29

This page needs to be proofread.

CAUSAE ERRORIS. 9


ipsa utraque autem earum impetuosior est sensus vulgi. Nam auctoritas solum allicit, consuetudo ligat, opinio vulgi obstinatos parit et confirmat. Consuetudo enim est altera natura, ut dicit Philosophus in libro de memoria et reminis- centia, et in libro problematum; et ideo majorem violentiam quam auctoritas inducit. Unde Philosophus decimo 2 Ethi- corum sententiae Jeremiae de pelle Aethiopum adhaeret, dicens, quod impossibile est vel difficile eum, qui per con- suetudinem in malis induratus est, mutari ad bonum. Et Sallustius in Jugurthino sensum Solomonis profert cum ait,

Ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agunt. Sententia quidem vulgi caeteris improba magis est. Nam ut ait Seneca tertio declamationum libro, Multitudo semel mota modum scrvare non potest'; propter quod Johannes Chrysostomus super Matthacum dicit, Convenerunt ut multitudine vincerent, quem ratione superare non poterant. Et considerandum est diligenter quod vulgus imperitum non solum violentius est ad persuasionem mali quam reliqua duo, sed stultius est et inagis elongatum a fine sapientiae. Nam exemplum perfectionis trahitur ab aliquo in consuetudinem, sed vulgo sufficit ut non erret. In nullo enim statu Ecclesiae requiritur quod ejus perfectionem teneat multitudo. Nam etiam apud religiosos paucitas figitur in centro perfectionis suae, et multitudo in circumferentia vagatur; et sic est in statu clericorum secula- rium, et in statu laicorum, ut cernimus ad oculum evidenter. Turba enim sicut cum Moyse in montem non ascendit, sic nec cum Christo, Nec in transfiguratione Christi multitudo. discipulorum assumpta est, sed tres electi specialiter; et cum magistrum perfectionis Christum turba secuta est per annos. duos praedicantem, post haec dimisit eum, et in fine clamavit, Crucifige. Nam vulgus nihil perfectum continuare potest; utinam in vita vel in studio non erraret. Et sicut hoc videmus in vcritate fidei, sic in philosophiae professoribus. Nam semper sapientes contra vulgus divisi sunt, et arcana sapientiae non toti mundo solum sed plebi philosophantium

I J. omits in. 3 O., in statu nultorum saecularium. 5 J., studio sapientiae. O., nec in studio errasset. 2 J. O., x. V., secundo.

  • J. O., montem; monte, V.

6 J., nos videmus hoc.