Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/28
S OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.
entiam in actibus nostris, quod nunc dictum est in exemplis
personarum. Revolvat quilibet vitam suam ab infantia sua,
et inveniet quod in pluribus ejus operibus facilius mala et falsa
duxit in consuetudinem; nam in bonis et veris identitas
humanae fragilitatis mater est satietatis, et delectatur miser
homo in varietate 3 utilium secundum sententiam auctoritatum,
quas in principio allegavi; e contrario quidem in malis et
falsis ac nocivis sibi et aliis. Nam ut in pluribus actibus, nisi
gratia specialis et privilegium divinum in aliquibus perfectis
obvient, humana corruptio diligenter continuat ea quae veri-
tati ct saluti sunt contraria; nec taedio afficitur in peccati
continuatione, nec fastidium de facili invenit in rebus vanis.
Quod si aliquis a juventute applicetur ad vitae et scientiae
veritaten, hic ut in pluribus suis occupationibus continuat
imperfectionem, et in ea jocundatur; perfectio vero contristat
eum frequentius, nam paucissimos delectat, et maxime in vir-
tutum et scientiarum plenitudine; et ideo accidit quod actas
juvenilis vix cavet ab errore, et senectus cum summa diffi-
cultate ad perfectionem in aliquo transcendit. De vulgo vero
est idem judicium. Nam multitudo generis humani semper
erravit in Dei veritate, et paucitas Christianorum illam recepit;
atque scimus quod plebs Christianorum imperfecta est ; nam
paucitas sanctorum hoc ostendit. Similiter de philosophica
doctrina; vulgus enim mundi 6 semper caruit sapientia philoso-
phiae. Brevis enim philosophorum numerus hoc declarat. Et
vulgus quidem philosophantium imperfectum semper remansit.
Nam de philosophis famosis solus Aristoteles cum sua familia
notatus est judicio omnium sapientum, quoniam ipse partes?
philosophiae digessit secundum possibilitatem sui temporis;
sed tamen ad finem sapientiae non pervenit, sicut satis mani-
festabitur inferius.
CAPITULUM IV.
Sed tamen quantumcunque fragilis sit auctoritas, nomen habet honoris, et consuetudo violentior est ad peccatum quam 10. om. personarum.
$2 J. V., fragilitatis, O., fragilitatí. 4 3 J. O., varictate. V., arietate. 5 0. actibus. 60, ani. mundi. J., spiritualis. V. et O., specialis. 7 J., partes omnis.