Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/27

This page needs to be proofread.

CAUSAE ERRORIS. 7


impletis, cur a tergo non scribitis? Et hi sunt sicut pastor claudus et caecutions cum ovibus multis, quas errantes per devia falsitatis non possunt nec sciunt ad saniora sapientiac pascua revocare, et sunt similes avibus, quac optant sinc alis volare, prius de magisterio praesumentes, quain boni discipuli gradum adepti sunt. Qui necessario tot incidunt in crrores, quod otiosi comparatione ipsorum reputant se felices; sicut quando multi currunt in stadio, ille quem desperatio currere non permittit, quantumcunque sibi videatur bravium pretiosum, se tamen felicem reputat comparatione illius qui currens cadit in foveam non praevisam. Et ideo videmus fide oculata³ quod pro uno exemplo veritatis tam in scientia quam in vita sunt. plus quam mille falsitatis. Mundus enim plenus est hujus- modi exemplis, atque unum exemplum verae perfectioais decem millia imperfecta invenit de facili. Natura enim in numeris formavit nobis proprium perfectionis et imperfectionis Nam cum numerus perfectus dicatur, cujus partes aliquotae ipsum praecise constituant, non est nisi unus infra denarium, scilicet senarius; et umus inter decem et centum, ut 28; ct unus inter centum et millé, ut quadringenta non- aginta sex; et unus inter mille et decem millia, ut octo millia centum viginti octo; et sic ultra; et utinam sic esset inter homines, et hoc humano generi sufficeret. Sed nunquam documentum. fuit hoc nec in vcritate vitae nec scientiae, neque crit usque ad finalem peccati destructionem, quoniam non solum cst raritas eorum, qui in omni virtute et scientia perfecti sunt, sed corum qui ad perfectionem unius virtutis vel scientiae devenerunt. Primi sunt et erunt ac fuerunt semper paucissimi. Nam sunt vere perfecti; de decem enim millibus hominum unus non in- venitur sic perfectus neque in statu vitae neque in professione sapientiae; utinam de secundo genere perfectorum infra de- narium unus esset, ct sic ultra, ut perfectio numerorum in hominibus conservetur. Sed non est ita, immo longe aliter invenitur. Similiter de consuctudine probamus per experi-

10. omits bravium (Med. Lat. for prize of victory). O, om, fide oculata. 2 O., eam invisam. V., falsitates. 5 O., nec in vita nec in scientia. 4i O. om. enim.