Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/26

This page needs to be proofread.

6 OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.


discernere veram opinionem.' Et Averroes in fine' secundi Physicorum dicit, 'Consuetudo est maxima causa impediens a pluribus rebus manifestis. Quemadmodum enim consuetus ad aliquas operationes licet nocivas erunt ei faciles, et ideo credit" eas esse utiles; similiter cum assuetus fuerit credere ser- mones falsos a pueritia, erit illa consuetudo causa ad negandum veritatem, sicut quidam tantum assueti fuerunt³ comedere venenum, quod factum est cis cibus.' Et idem Averroes vult super secundum Metaphysicae, quod 'opposita principiorum cum fuerint famosa sunt magis receptibilia a multitudine et sequentibus testimonium multorum, quam ipsa principia." Atque Hieronymus in prologo quinti libri super Jeremiam asserit veritatem paucis contentam esse, et hostium multitu- dine non terreri. Johannesque Chrysostomus super Mat- thaeum dicit quod a veritate nudos se esse professi sunt, qui multitudine se armaverunt.

CAPITULUM III.

Quod per auctoritates probatum est, experientia cujuslibet ccrtius dijudicat.

Nam experimur in nobis et aliis quod hacc tria ut pluribus" amplectuntur mala, frequentius falsis adhaerent. Quod si aliquando bonis et veris implicentur fere semper sunt imper- fecta, et debilem gradum obtinent sapientiac. Matris quidem exempla ut in pluribus sequitur filia, patris natus, domini servus, regis bajulus, praelati subditus, magistri discipulus. Quia familiare est filiis 10 Adae sibi auctoritatem vindicare et sua exempla spargere in lucem. Nam omnes homines, secundum Aristotelem quarto Ethicorum, amant sua opera ut parentes natos, et poetae metra ", et sic de aliis. Et ideo multi nimia scribendi licentia usi sunt, adeo ut pravis 12 et besti- alibus viris insinuare non dubitaverunt, cur chartas non 13

] 1 J., ante finem. 3 J. O., fucrunt. V., fuerint,

  • J. O., certius. V., distinctius.
  • J., frequentiis.

9 J., bailivus. V. et O., bajulus. 1 J., metra. V., metrum. 2 J. O., credit. V., credunt. 4 J., Johannes (omitting 'que'). 10

  • O., opera.

6 J. V., ut pluribus. O., ut in pluribus. 13 3 J., nunc. J. O., filiis. V., filius. 12 J. V., pueris bestialibus."