Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/25
CAUSAE ERRORIS. 5
super alios rucntium. Quod enim in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit, nemo ita cadit ut non alium in se attrahat, primique sunt exitio sequentibus. Hoc in omni vita accidere videas 3. Et item dicit in eodem, Stat con- tra rationem defensor mali sui populus; et infert, Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placcant, et sequitur, Argumentum pessimum turba est. Et Marcus Tullius tertio de quaestionibus Tusculanis ait, 'Cum magistris traditi sumus, ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmata ipsa natura cedit.' Atque in Lucullo dicit, 'Quidam obsecuti amico cuidam aut una cum aliquo quem audierunt & oratione capti, de rebus incognitis judicant, et ad quamcunque sint disciplinam quasi tempestate delati, tanquam ad saxum inhaerescunt ; plerique errare maluerunt ³, eamque sententiam quam adamaverunt defendere, quam sine pertinacia perquirere quid constantissime dicunt.' Et propter pravitatem consuetudinis quaerit in primo de divina natura, Non pudet speculatorem naturae ab animis consuctudine im- butis petere testimonium veritatis ? Et contra vulgi sensum dicit in proemio secundi quaestionum, Philosophia est paucis contenta 10 judicibus, multitudinem ipsam consulte fugiens, eique suspecta et invisa. Et in codem secundo ait, Laudabiliora mihi videntur omnia quae sine populo teste fiunt.' Sed alii divisim haec tria persequuntur. Nam in libro Quaestionum Naturalium Adalardi" quaeritur 12 de auctoritate fragili, Quid est aliud auctoritas hujusinodi quam capistrum ? ut bruta quippe animalia capistro ducuntur quolibet, nec quo nec quare ducantur discernunt 13; sic 14 nec paucos bestiali credulitate cap- tos ligatosque ipsa auctoritas in periculum ducit.' Et in libro de acternitate mundi 15 dicitur, Qui elegerit alteram partem 16 quaestionis propter amorem consuctudinis non potest recte
1 J., supra.
J., exitio. V., ex vitio.
2 J. O., defensor. V., defensorum. & J., audiant ; audierunt, V. 8 J. O., malunt. 10 J., conjuncta. 12 J., quaeritur. V., quærit. 1 J. O., sic. V., sed. 18 V. om. dicitur. 3 O. om. Hoc-videas. J., alia. 7 J., populique. "J. O., pertinacia. V., pertumacia, 13 J. O., Alardi. J., discernunt, V., discunt 15 O., Del, J. V., mundi.