Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/23

This page needs to be proofread.

CAUSAE ERRORIS 3


et artium secreta; sed pejus est quod homines horum quatuor caligine excaecati non percipiunt suam ignorantiam, sed cam omni cautela palliant et defendunt, quatenus remedium non inveniant; et quod pessimum est, cum sint in tenebris crrorum densissimis, aestimant se esse in plena luce veritatis; propter quae verissima reputant esse in fine falsitatis, optima nullius valoris, maxima nec pondus nec pretium obtinere; et c contrario falsissima celebrant, pessima laudant, extollunt vilissima, caecutientes ad omnem sapientiae fulgorem fasti- dientes de cis quae magna facilitate possunt adipisci ; et propter stultitiae magnitudinem ponunt summos labores, consumunt tempora multa, magnas expensas effundunt in his quae nullius utilitatis vel parvae sunt, nec dignitatis alicujus secundum judicium sapientis ; et ideo necesse est ut violentia et malitia harum quatuor causarum omnis mali cognoscantur in principio ct reprobentur 5, ct longius a consideratione sapientiae relegentur. Nam ubi haec tria dominantur, nulla. ratio movet, nullum jus judicat, nulla lex ligat, fas locum non habet, naturae dictamen perit, facies rerum mutatur, ordo confunditur, praevalet vitium, virtus extinguitur, falsitas regnat, veritas exsufflatur. Et idco nihil magis necessarium consideratione, quam certa damnatio istorum quatuor per sententias sapientum electas, quibus non poterit contradici. Quoniam vero sapientes tria prima simul colligunt et repro- bant, et quartum propter singularem stultitiam propriam lima- turam desiderat, ideo primo trium malitiam aperire conabor. Sed quamvis auctoritas sit unum ex istis, nulla loquor ratione de solida et vera auctoritate, quae vel Dei judicio collata est Ecclesiac, vel quae ex merito et dignitate personac nascitur in sanctis et perfectis philosophis 10 et aliis sapientibus, qui juxta humanam possibilitatem in studio sapientiae experti sunt; sed de illa auctoritate loquor, quam sine Dei consilio violenter usurpaverunt multi in hoc mundo, nec cx merito


1 J., obcaecati. 10. om. vel parvac. B longe, O.

  • O., collidunt.

20. omits de eis. 3 O., facilitate. V., falsitate. 5 V., inserts in fine, after reprobentur; omitted by J. and O. 7 J., damnatio; V., damnatione. 9 J., desiderat. V., desiderant. 1 O., in sanctis philosophis et perfectis prophctis; om. et aliis sapientibus.