Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/22

This page needs to be proofread.

2 OPERIS MAJORIS PARS PRIMA.


maximae cognitionis secundum se, sunt minimae apprehen- sionis quoad nos. Involuta enim veritas in alto latet, et in profundo posita est, ut dicit 2 Seneca septimo de bencficiis, et quarto Naturalium; et Marcus Tullius in Hortensio dicit * quod omnis intellectus noster multis obstruitur difficultatibus, quoniam ipse se habet ad manifestissima in sua natura, sicut oculus noctuae et vespertilionis ad lucem solis, ut Philosophus. dicit secundo Metaphysicae, et velut surdus a nativitate ad delectationem harmonicam, sicut nono Metaphysicae dicit Avicenna. Quapropter sufficit nobis in inquisitione veri- tatis proprii intellectus imbecillitas, ut quantum possumus causas et occasiones erroris extraneas longius a debilitate sensus nostri relegemus.

Quatuor vero sunt maxima comprehendendae veritatis offendicula, quae omnem quantumcunque sapientem impe- diunt, et vix aliquem permittunt ad verum titulum sapientiae pervenire, videlicet fragilis et indignae auctoritatis exemplum, consuetudinis diuturnitas, vulgi sensus imperiti, et propriae ignorantiae occultatio cum ostentatione sapientiae apparentis. His omnis homo involvitur, omnis status occupatur. Nam quilibet in singulis actibus vitae et studii et omnis negotii tribus pessimis ad eandem conclusionem utitur argumentis, scilicet, hoc exemplificatum est per majores, hoc est con- suetum, hoc vulgatum est; ergo tenendum. Sed oppositum conclusionis longe melius sequitur ex praemissis, sicut per auctoritatem et experientiam et rationem multipliciter pro- babo. Si vero haec tria refellantur aliquando magnifica rationis potentia, quartum semper in promptu est, et in ore cujuslibet, ut quilibet suam ignorantiam excuset, et licet nihil dignum sciat, illum tamen magnificet impudenter 8, ut sic saltem suae stultitiae infelici solatio veritatem opprimat et elidat. Ex his autem pestibus mortiferis accidunt omnia mala generis humani "; nam ignorantur utilissima et maxima et pulcherrima sapientiae documenta, et omnium scientiarum

1 O., apud.

  • V., Hortensis.

J., sua. V., sui. J., Hortensio.

  • O., undecimo.

8 J., impudenter. V. and O., imprudenter. 2 J., dicit, also O. V., ait. J. omits nobis, O. and V. retain it. 4 J., dicit. V., dicunt. 7 " O., humano generi.