Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/21
FRATRIS ROGERI BACON
ORDINIS MINORUM, OPUS MAJUS.
PARS PRIMA
CAPITULUM I.
SAPIENTIAE perfecta consideratio consistit in duobus, vide- licet ut videatur quid ad cam requiritur quatenus optime sciatur, deinde quomodo ad omnia comparetur, ut per cam modis congruis dirigantur. Nam per lumen sapientiae ordi- natur ecclesia Dei, respublica fidelium disponitur, infidelium conversio procuratur, et illi qui in malitia obstinati sunt valent per virtutem sapientiae reprimi, ut melius a finibus ecclesiae longius pellantur, quam per effusionem sanguinis Christiani. Omnia vero quae indigent regimine sapientiae ad haec qua- tuor reducuntur nec potest pluribus comparari. De hac igitur sapientia tam relate quam absolute scienda nunc secundum tenorem epistolae praecedentis, quod¹ possum ad praesens probabili persuasione, donec certius scriptum et plenius com- pleatur, vestrae Celsitudini³ praesentare conabor. Quoniam autem illa de quibus agitur sunt grandia et insolita, gratiam et favorem humanae fragilitatis requirunt. Nam et secun- dum Philosophum septimo Metaphysicac, ca quac sunt
1 J., quid. For quod-conabor, O. has, quicquid possum circa persuasionem
ad praesers vestrac Beatitudini praesentare conabor,
2 J. omits probabili-compleatur.
3 J., Beatitudin.c.
4 J. omits ct.SUPP. VOL. B