Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/141

This page needs to be proofread.

LINGUARUM COGNITIO. 121


antiquas secunduin [sententiam ]' et aliorum sapientum quantum literalis expositio requirit, et in universali quantum ad sensum spiritualem. Nam textus ubique spiritualiter sonat Messiam quem 2 Christum dicimus, sicut ipsi Hebraei non ignorant, eo quod expectant ipsum venturum, sed in tempore sui adventus decepti sunt. O damnum ineffabile animarum, cum facile esset innumerabiles Judaeos³ converti! Quod esset pessimum quia ab eis fundamentum fidei nostrae incepit, et deberemus considerare quod sunt de semine patriarcharum et prophetarum, et, quod plus est, de eorum stirpe Dominus natus est et gloriosa Virgo et apostoli et innumerabiles [sancti] a principio Ecclesiae descenderunt. Deinde Graeci et Rutheni et multi alii schismatici similiter in errore perdurant quia non praedicatur eis veritas in eorum lingua, et Saraceni similiter et Pagani, ac Tartari, et caeteri infideles per totum mundum. Nec valet bellum contra eos quoniam aliquando confunditur Ecclesia in bellis Christianorum, ut ultra mare saepe accidit et maxime in ultimo exercitu, scilicet domini Regis Franciae ut totus mundus [scit]; et alias si vincunt Christiani, non est qui terras occupatas defendat. Nec sic convertuntur sed occiduntur et mittuntur in infernum. Residui vero qui super- sunt post bella filii eorum irritantur magis ac magis contra fidem Christianam propter istas guerras, et in infinitum a fide Christi elongantur, et inflammantur ut omnia mala quae possunt faciant Christianis. Unde Saraceni propter hoc in multis mundi partibus fiunt impossibiles conversioni; et maxime ultra mare et in Prussia et terris vicinis Alemanniae, quia Templarii et Hospitalarii et fratres de Domo Teutonica multum perturbant conversionem infidelium propter guerras quas semper movent, et propter hoc quod [vo]lunt omnino dominari. Non enim est dubium quin 10 omnes nationes infi- delium ultra Alemanniam fuissent diu conversae, nisi esset violentia fratrum de Domo Teutonica, quia gens paganorum fuit multoties parata recipere fidem in pace secundum ¹ praedi- J], Senans, followed by a blank space.


³ J., Judaeis.

  • Blank in J.

4 Space left blank in J. J., Pruscia. MIS. worn here. 10 J., qui. 2 J., quam. 5 J., Scimastici. 8 J.,Templani. 11 1 J. sed.