Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/140

This page needs to be proofread.

I20 OPERIS MAJORIS PARS TERTIA.


nam raro sufficiunt¹ interpretes ad intelligentiam plenam, et rarius inveniuntur 2 fideles. Secunda causa est propter justitiam requirendam. Nam infinitac injuriae fiunt Latinis apud alias nationes a plebe, tam clericis quam laicis et religiosis ac frat- ribus praedicatoribus et minoribus qui vadunt propter varias utilitates Latinorum. Sed quia linguas nesciunt non possunt coram judicibus causas peragere nec justitiam consequuntur. Tertia causa est propter pacem obtinendam inter principes aliarum nationum et inter Latinos et ut [bella] sedentur. Nam quando nuntii solemnes cum literis et instrumentis diriguntur in lingua propria ex utraque parte, pereunt saepissime quae magnis laboribus et expensis coepta sunt propter ignorantiam idiomatis alieni. Et non solum nocivum est, valde verecundum cst, quando inter omnes sapientes Latinorum praelati ct prin- cipes non inveniunt unum hominem qui unam literam Arabicam vel Graecam sciat interpretari, nec uni nuntio respondere, sicut aliquando accidit; ut intellexi quod Soldanus Babyloniae scripsit domino Regi Franciac qui nunc est, et non fuit inventus in toto studio Parisiensi nec in toto regno Franciae qui sciret literam sufficienter exponere, nec nuntio ut oportuit respondere. Et dominus Rex de tanta ignorantia multum mirabatur, et valde ci displicuit quod sic invenit clerum ignorantem.

[CAPITULUM XIII.]

Tertio linguarum cognitio necessaria est Latinis propter conversionem infidclium. Nam in manibus Latinorum residet potestas convertendi. Et ideo pereunt Judaei inter nos infiniti quia nullus cis scit praedicare, nec scripturas interpretari in lingua corum, nec conferre cum eis nec disputare juxta sensum literalem, quia et veram literam habent [et] suas expositiones

1 Paragraph ends here in V. and J. As explained elsewhere, the remainder of this text, with the exception of the concluding paragraph, is from J. only (ff. 107–108b), where it is displaced from its context. 2 J.,invenitur.

3J., abtinendam.

4J., seduntur.

5J., Tertio. There is no indication in the MS. of a new chapter; but this is obviously the third of those mentioned in the title noted on page 115.

6"J., cum ferre.