Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/102
82 OPERIS MAJORIS PARS TERTIA.
nas, quasi infinities pro Latino. Nam pro mille millibus.
exemplis unum ponatur de libro Vegetabilium Aristotelis,
ubi dicit 'Belenum in Perside permitiosissimum transplantatum 1
Jerusalein fit comestibile.' Hoc vocabulum non est scientiale
sed 3 laicorum 3 Hispanorum 3. Nam jusquiamus, vel semen
cassilaginis, est ejus nomen in Latino; quod sicut multa alia
prius ab Hispanis scholaribus meis derisus cum non intelli-
gebam quae legebam, ipsis vocabula linguae maternae scienti-
bus, tandem didici ab eisdem.
Tertio cum oporteat interpretem optime scire * scientiam
quam vult transferre et duas linguas a qua⁹ et in quam
transferat, solus Boethius primus interpres novit plenarie
linguarum potestatem; et solus dominus Robertus dictus
Grossum Caput, nuper episcopus Lincolniensis 6, novit
scientias. Alii quidam 11 medii, ut Gerardus Cremonensis,
Michael Scotus, Aluredus Anglicus, Hermannus Alemannus
quem vidimus Parisius, defecerunt multum tam in linguis
quam in scientiis; sicut idem Hermannus de se ipso et de
aliis est confessus quod ostendit ipsorum translatio". Nam
tanta est perversitas et cruditas ct horribilis difficultas
maxime in libris Aristotelis translatis, quod nullus potest cos
intelligere, sed quilibet alii contradicit, et multiplex reperitur
falsitas, ut patet ex collatione diversorum interpretum et tex-
tuum diversarum linguarum. Et similiter in textu sacro
inveniuntur falsa et male translata quamplurima. Nam
Hieronymus probat translationem LXX interpretum et
Theodotionis et Aquilae multas habuisse falsitates, quae
quia fuerunt vulgatae per totam Ecclesiam, et omnes stabant
maxime pro translatione LXX sicut pro vita, reputabatur
Hieronymus falsarius et corruptor scripturarum, donec paula-
1 O., sed transplantatum. 3 O., laico Hispanicorum.
- J. O., prius. V., primo,
13
- O., oportet quod interpres.
³ O., quibus. 2 J. O., fit. V., sit. 4 J. O., jusquiamus. V., jusqueamus. Omitted in O.
- O., sciat.
10 O., quas. 11 O., quidem medici translatores defecerunt multum tam in scientiis quam in linguis, quod ostendit ipsorum translatio, instead of the passage quidamı medi • ipsorum translatio. 13 J. et O., vulgatae. V., valgata. ג' V., crudelitas. O. om.