Page:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/100

This page needs to be proofread.

PARS TERTIA HUJUS PERSUASIONIS.

DE UTILITATE GRAMMATICAE,'

CAPITULUM I.

Declarato igitur quod una est sapientia perfecta quae sacris literis continetur, per jus canonicum et philosophiam expon- enda, qua mundus habet regi, nec alia requiritur scientia ³ pro utilitate generis humani, nam totam juris et philosophiac continet in se potestatem ; nunc volo descendere ad ea philo- sophica quae maxime valent hujus sapientiae magnificae expositioni. Et haec sunt quinque, sine quibus nec divina nec humana sciri possunt, quorum certa cognitio reddit nos faciles ad omnia cognoscenda. Et primum est Grammatica in linguis alienis exposita, ex quibus emanavit sapientia Latin- orum. Impossibile enim est quod Latini perveniant ad ea quac cis necessaria sunt in divinis et humanis nisi per notitiam aliarum linguarum, nec perficietur eis sapientia absolute, ncc relate ad Ecclesiam Dei, et reliqua tria praenotata 6. Quod volo nunc declarare, et primo respectu scientiae absolutae. Nam totus textus sacer a Graeco et Hebraeo transfusus est, et philosophia ab his et Arabico deducta est; sed impossibile est quod proprietas unius linguae servetur in alia. Nam et


1O., Rubric: 'Tertia pars hujus persuasionis de utilitate grammaticæ.' J., Rubric: ‘Seq[uitur pars tertia] de utilitate sciendi] li[n]guas alien[as habens] tros distinctiones quarum] prima habet quinque ca[pitula in] primo ponuntur tre[s ratio] nes de necessitate li[nguarum]'

  • J. om. scientia.

5 O. om. philosophica. 20. om. exponenda. 40. om. Nam-potestatem, 6 O., pracnominata.