Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/360

This page needs to be proofread.

IVVENALIS SATVRA XIV


ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet

umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nee non differre in tempora cenae IdU

alterius conehem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porn, invitatus ad haec aliquis de ponte negabit. sed quo divitias haec per tormenta coactas, 1^0

cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato ? interea pleno cum target sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecuma crevit, et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur 140 altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva. quorum si pretio dominus non vincitur ullo, 140

nocte boves macri lassoque famehca collo iumenta ad virides huius mittentur anstas, nee prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum, dicere vix possis quam multi talia plorent I0U

et quot venales iniuria fecerit agros. ' Sed qui sermones, quam foedae » bucina famae 1 « quid nocet haec ? " inquit, « tunicam mihi malo

lupini quam si me toto laudet vicinia pago ^ exigui ruris paucissima farra secantem. ioo

i negabit $ : negavit PS : negabal 0. 2 crevit P : alii crescit. 8 foedae ^ : foede FG.

274

274