Page:American Historical Review, Volume 12.djvu/828
818 Documents est, quia ibi possunt hostes inuadi cum minori nostrorum periculo et cum majori facilitate et 'commodo. Tertia, quia' in toto illo giro maris omnes portus alii per hostes crucis possidentur in quibus posset tute exercitus recreari. Quarta, quia caput hostile est primitus conterendum ubi Turchi plus caput esse "Sarracenorum quam Soldanus per² re- spectum ad armorum potentiam ostenduntur. Quinta ratio ostendit³ per tria media quod facilius* et utilius est Turcos prius inuadere quam Soldanum. Primum medium est, quia Turchi possunt Soldanum³ ac subsidium exhibere, et non e conuerso. Secundum est, quia posito quod Soldanus posset Turchis subsidium exhibere, nostris obsistere parum posset, cum Egyptii sint effaeminati et viles propter otium et delecta- tiones carnis assiduas quibus vacant. Tertium medium est de facto Petri, scilicet heremitae, qui multa regna in breui tempore acquisiuit, et hoc quia prius Turchos diminuit et attriuit. 10 Tertia et undecima pars ostendit loca ab omni parte quorum' pro exercitu victualia habebuntur, ab aquilone, id est, a sinistris pro more pocicum de multis prouinciis quae specialiter describuntur, ab occidente, id est, a tergo, de "Thracia, Macedonia, etc., ubi etiam loca" nominantur, a meridie, id est, a dextris, loca et prouinciae describuntur portus in generali, et describuntur [M. 2 v] ad quos valeant declinare omnia vasa victualia deportantia." Ad orientem etiam, id est, ante, quia ipsa Turchia inter omnes mundi prouincias est fertilis et abundans. [P. 7] Quarta et duodecima pars, quae insuper finem facit, sex continet rationes quod est de Turchis faciliter triumphandum. Prima ratio est, quia ipsorum malitia est completa, et Dominus est vobiscum. Secunda, quia Turchi in se ipsos multipliciter sunt diuisi. Tertia, quia debita 12 capita sua, qui bella nouerant, perdiderunt. Quarta, quia suam militiam in- staurauerunt de Graecis Sarracenatis captiuis empticiis atque seruis. Quinta, quia sine armis defensiuis sunt. et modum bellandi et industriam nullam habent. Sexta prophetiam quam habent tam ipsi quam alii Sarraceni quod his temporibus per quendam Francorum Principem de- bent destrui et deleri. Amen. 13 Post haec admonetur quod propter praedicta non sunt belli dispositio et prudentia et diligens custodia negligendae. In fine omnium est intentio dirigenda quod soli Deo honor et gloria tribuatur. 1 Comodo. Tertia est, quia, M. 2 Saracenorum quam Danorum per, M. 3 Ostenditur, M. ◆ M. here adds melius. 5 M. here adds defendere. 6 M. here adds et regiones unde. 7 M. omits quorum. 8 Per mare Ponticum, M. as P. corrects in margin.
- Tracia, Machedonia, etc., ubi loca eciam M.
10 Exprimuntur, M. 11 Deportantes, M. 12 M. omits debita. 13 M. here adds quod and reads quandam for quam.