Miscellaneous Poems (Marvell)/Hortus
Hortus.
Quisnam adeo, mortale genus, præcordia versat?
Heu Palmæ, Laurique furor, vel simplieis Herbæ!
Arbor ut indomitos ornet vix una labores;
Tempora nec foliis præcingat tota malignis.
Dum simul implexi, tranquillæ ad serta Quiætis,
Omnigeni coeunt Flores, integraque Sylva.
Alma Quies, teneo te! & te Germana Quietis
Simplicitas! Vos ergo diu per Templa, per urbes,
Quæsivi, Regum per que alta Palatia frustra.
Sed vos Hotrorum per opaca silentia longe
Celarant Plantæ virides, & concolor Umbra.
O! mihi si vestros liceat violasse recessus.
Erranti, lasso, & vitæ melioris anhelo,
Municipem servate novum, votoque potitum,
Frondosæ Cives optate in florea Regna.
Me quoque, vos Musæ, &, te conscie testor Apollo,
Non Armenta juvant hominum, Circique boatus,
Mugitusve Fori; sed me Penetralia veris,
Horroresque trahunt muti, & Consortia sola.
Virgineæ quem non suspendit Gratia formæ?
Quam candore Nives vincentum, Ostrumque rubore,
Vestra tamen viridis superet (me judice) Virtus.
Nec foliis certare Comæ, nec Brachia ramis,
Nec possint tremulos voces æquare susurros.
Ab quoties sævos vidi (quis credat?) Amantes
Sculpentes Dominæ potiori in cortice nomen?
Nec puduit truncis inscribere vulner a sacris.
Ast Ego, si vestras unquam temer a vero stirpes,
Nulla Neæra, Chloe, Faustina, Corynna, legetur
In proprio sed quæque libro signabitur Arbos.
O charæ Platanus, Cyparissus, Populus, Ulnus!
Hic Amor, exutis crepidatus inambulat alis,
Enerves arcus & stridula tela reponens,
Invertitque faces, nec se cupit usque timeri;
Aut experrectus jacet, indormitque pharetræ;
Non auditurus quanquam Cytherea vocarit;
Nequitias referuut nec somnia vana priores.
Lætantur Superi, defer vescente Tyranno,
Et licet experti toties Nymphasque Deasque,
Arbore nunc melius potiuntur quisque cupita.
Jupiter annosam, neglecta conjuge, Quercum
Deperit; haud alia doluit sic pellice Juno.
Lemniacum temerant vestigia nulla Cubile,
Nec Veneris Mavors meminit si Fraxinus adsit.
Formosæ pressit Daphnes vestigia Phæbus
Ut fieret Laurus; sed nil quæsiverat ultra.
Capripes & peteret quòd Pan Syringa fugacem,
Hoc erat ut Calamum posset reperire Sonorum.

Desunt multa
Nec tu, Opifex horti, grato sine carmine abibis:
Qui brevibus plantis, & læto flore, notasti
Crescentes horas, atque intervalla diei.
Sol ibi candidior fragrantia Signa pererrat;
Proque truci Tauro, stricto pro forcipe Cancri,
Securis violæque rosæque allabitur umbris.
Sedula quin & Apis, mellito intenta labori,
Horologo sua pensa thymo Signare videtur.
Temporis O suaves lapsus! O Otia sana!
O Herbis dignæ numerari & Floribus Horæ!